- TETRARCHA
- TETRARCHAGraece Τετράρχης, nomen dignitatis, regiae proximae: Lucae c. 3. v, 1. Tetrarchâ Galileae Herode, Philippo autem ipsius fratre Tetrarchâ Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilenes Tetrarchâ. Nempe amplissimum Herodis regnum mutatâ formâ in Ethnarchias tres ab Augusto sic divisum est, ut maximam et coeteris duabus parem Archelaus, eôque pulsô, Caesaris Procurator obtineret: reliquas duas Herodes Antipas et Philippus haberent. Unde Imperatori Lucas statim subiecit Procuratorem Pontium Pilatum, huicque demum Tetrarchas: quod Ioseph fecit, in divisione Regni Herodis, l. 11. de Bello c. 13. Et quidem de Tetrarchia Herodis ac Philippi nullum dubium: Sed quare Lucas Tetrarchiae Lysaniae deinceps meminerit, quaerunt Eruditi. Ubi notandum, Euangelistam in designando tempore, quô DOMINUS noster ministerium suum inchoavit, maximam adhibuisse diligentiam, ut plurimis rem hanc indiciis insigniret redderetque illustrem ac testatam. Erat autem illis temporibus Tetrarchia, quae dicebatur Abilena Lysaniae: quam pro voluntate Imperatoris, vel proprius obtinebat Princeps, vel maior aliquis accesionis locô capiebat. Proin cum acceptabili hôc ac vere magnô annô quidam Lysanias eum Principatum teneret; nec hunc quidem Lucas putavit sibi esse praetermittendum; quum praesertim Iudaei non pauci in eius ditione habitarent, in finibus Decapoleos, quo venisse Christum atque Euangelium praedicâsse, legimus Matthaei c. 4. v. 25. Sedem vero hic dominationis suae collocavit Abilae, quô nomine vocabatur urbs quaedam Syriae, quam Plinius unam facit e Tetrarchiis sex, quae urbibus Decapoleos immixtae erant, Unde videmus vocem Tetrarchae non semper praecise eum indigitâsse, qui quartae regni parti prae esset, uti de Archelao, Herode et Philippo vidimus. Sed et laxius usurpari consuevisse, pro Regulo seu Principe. Ita ante natalem DOMINI quinquaginta circiter annis, vivebat in Syria Ptolemaeus Mennae F. Tetrarchae sive Regulus Ituraeae regionis parvae in confinio Syriae et Arabiae; cui montana Ituraeae, Marsyan, Heliopolin et Chalcidem, paruisse tradit Strabo, l. 16. Hunc fil. Lysanias in Dynastia excepisse dicitur, apud Iosephum, l. 14. c. 23. quem proin beneficiô AntoniiIturaeae Regem esse factum, ait Dio, l. 46. Eô, eiusdem Antonii, ut Cleopatrae gratificaretur, iussu, occisô (precario enim solum Dynastae hi dominabantur, Cleopatra hanc Tetrarchiam possedit: postea Augustus Fisco addixit, et certâ impositâ pensione colendam tradidit Zenodoro cuidam: qui quamdiu eam in potestate habuit, Zenodori Tetrarchia dicta est, Iosephus appellat Ζηνοδώρου οἶκον, quae vox Auctori huic saepe idem est, quod Dominatio seu Tetrarchia. Herodi dein eam Augustus donavit, an. Urb. Cond. 734. teste Dione, l. 54. ante Natum Christum 8. Quô mortuô, quum inter possessas ab illo terras esset reperta haec Tetrarchia, Augustus partem illius Philippo eius filio attribuit de reliqua quid statuerit, neque dicit Iosephus, neque ullus alius Historicus. Sed docet nos Lucas l. c. Lysaniam quendam huius nominis II. parte praecipuâ illius atque adeo ipsâ Abilenâ fuisse ornatum, vel a Tiberio, vel potius ab ipso Augusto. Qui quis fuerit, aut quô fatô vitam finierit, non annotatum reperimus: illud scimus paulo post, h. e. decem fere post annis, rediisse eius Tetrarchiam in potestatem filiorum Herodis. Scribit enim Iosephus, l. 18. Caium inter alia plura, dedisse Agrippae τὴν Λυσάνιου τετραχίαν, quam olim Lysanias Ptolomaei fil. obtinuerat, paulo ante Lysanias Lucae. Non tamen transmisit ad filium Agrippa Dynastiae possessionem; sed Agrippa iunior a Claudio sibi donatam accepit, annô Imperii eius, 12. Ioseph. l. 20. c. 3. Vide Isaac. Casaubon. Exercit. l. 13. ad Annales Baronii, §. 3. et supra Lysanias. Adde Salmas. ad Solin. ubi in Syria et Phoenice singulas urbes dictas fuisse Tetrarchias, proprie vero Tetrarchiam esse, quaternorum simul in una eademque provincia vel gente principatuum, cuiusmodi Principes habuerit natio Galatarum, in tres populos divisa, quorum singuli in quatuor partes distributi totidem subfuerint Τετράρχαῖς, docet, p. 596.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.